,
ASS 13 [1880] - ocrASS 13 [1880] - ocr, ACTA APOSTOLICAE SEDIS 1865-1958
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
ACTA SANCTAE SEDIS I COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA STUDIO ET CURA IOSEPHI PENNACCHI ET HOTORII PIAZZE3I SEU Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia : acta inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa, et alia liniusmocki ; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis EE. Cardinalium Sacris Congregationibus , ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant : in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis , vel in colenda Domini vinea sedulo adlaborant. ROMAE TYPIS POLYGLOTTA K OFFICINAE S. G. DE PROPAGANDA FIDE MDCCCLXXX. Ius proprietatis vindicabitur. Reprinted with the permission of Libreria Editrice Vaticana JOHNSON REPRINT CORPORATION JOHNSON REPRINT COMPANY LTD. Ili Fifth Avenue, New York, N. Y. 10003 Berkeley Square House, London, W. 1 First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America LITTERAE SSmi. D. 3ST. Leonis XIII ad praesidem et socios Academiae s. Thomae in Seminario Parmensi erectae. LEO PP. XIII Dilecti Filii, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Dum vitiatae tribus ab hinc saeculis philosophiae consectaria deploramus, quae sensim ceteris disciplinis irrepentia et ad ipsum vitae usum traducta, errorum flatu partisque perturbationibus societatem in qua vivimus iactant et ad dissolutionem compel- lunt ; gratulamur Vobis, Dii fcti Filii, quod adeo alacriter coi ve- ntis ad ea restituenda principia, quae et religioni vindicandae et retundendis sophismatum iaculis ac insidiis, et illustrandae veritati, et per haec moderandis moribus ordinique reparando sola possunt efficacem operam conferre, Ducem profecto ad tan- tum opus tutiorem illo nequibatis eligere, cui sanctitas eximia cum ingenii vi et perspicuitate humanum excedente modum con- iuncta Angelici Doctoris laudem comparavit. Qua in re, praeter indolem ipsam incepti vestrumque studium illud maxime Nos delectat, statuisse vos ab eo tantum fonte sapientiae documenta depromere, quem Nos aperte designavimus; nunquam vero a rivis, qui non salubribus aquis creverunt quamvis ab ipso Auxisse di- cantur. Cum enim haud pauci occurrant, qui dum Aquinatis men- tem callide conantur ad propriam detorquere sententiam, vel hanc ita componere student eoque illinere fuco qui non absimilem il- lius placito speciem referre videatur, eoque apparatu obducti, se sancti Doctoris, a cuius doctrina toto coelo aberrant, disci- pulos iactant; perspicacia vestra voluntatisque firmitas Nobis argumento est, vos non* modo fraudibus huiusmodi deceptum non iri, sed ita detecturos illas esse, ut alios quoque a periculo de- ceptionis arceatis. Ominamur itaque nobis ut alii atque alii con- ventui vestro dent nomen, quo iunctis multorum viribus et opera citius, facilius pleniusque spectatum finem in religiosae civi- lisque rei commodum assequamini. Sit autem vobis auspex di- vini favoris Nostraeque paternae benevolentiae testis Apostolica Benedictio, quam vobis singulis, Dilecti Filii, et Academiae ve- strae toti peramanter impertimus. Datum Romae apud s. Petrum die 21 Iunii anno 1880. Pontificatus Nostri Anno' tertio. EX S. CONGREGATIONE CONCILII PATRIMONII SACRI Die 23 Augusti Ì879. COMPENDIUM FACTI . In vim publici instrumenti ab Antonio Ca- sadei Clericus C. anno 1855 sacrum patrimonium nancisccbatur. Quandoquidem dictus Antonius Clerico C. a die qua ad Subdiaco- natus Ordinem conscendere debebat, usuras crediti frugiferi scu- torum 720, confiantes summam scutorum 36 , sacri patrimonii titulo se fore ccssurum spondebat, donec provideretur. Autu- mant domini Casadei et Clericus C. sub iurisiurandi religione nullum inter eos pactum intercessisse simoniacum, neque in hac neque in aliis rebus. Verum inter haec Clerici C. avúnculos per apocham privatam eiusdem diei pollicebatur, sese fore soluturum eidem Antonio Ca- sadei, acceptant atque stipulanti pro se suisque, fructus prae- dictae summae scutorum 720, quoties exacti fuissent a Clerico C. Ita ut sacrum patrimonium qui constituit nullo damno, nullaque expensa affici debuisset. Nullam ex eo die fructuum portionem percepit Clericus; ve- rumtamen, Antonio viam universae carnis ingresso anno 18G2, ab Exequutore testamentario fructus decursus, a die constituti patrimonii, postulavit. Id aegro animo perferens haereditatis Casadei repraesentans, adhuc diutius Clerico instante, supplici libello s. C. C. adivit, enixis precibus postulans, ut dignare- tur declarare nullius esse valoris huiusmodi patrimonii consti- tutionem, quae unice ad hoc facta fuit, ut Clerico titulus pro PATRIMONII SACRI 5 ordinatione praesto esset; vel ordinare ut Clericus C. ab omni solveret ligamine patrimonium Antonii Casadei; eoquod pensio- nem ecclesiasticam scutatorum 24 idem Clericus consequutus fuisset et officium frugiferum. Episcopus, quoad hanc rem ro- gatus pro informatione et voto, respondit: sese haud credere patrimonii esse simulatum; nam regulari instrumento constitu- tus fuit reditus certus supra fundum determinatum, absque ulla reservatione. Insuper patrimonii sacri institutor seipsum obligavit et suos haeredes ad hoc, ut Clericus C. in possessione huius fundi servaretur. Ex dictis et probatis adiecit Episcopus haud evinci, quod Clericus adpromiserit, sese numquam fructus fore petiturum. Nihilque officere censuit obligationem, quae inita esse fertur inter Casadei et avunculum Clerici; nam haec se- cunda obligatio haud primam destruere valet, sed potius con- firmat. ])iseei»tat6o gynaogitiea. IURA HAEREDITATIS CASADEI . Haereditatis Casadei defensor pro aris focisque tuetur, sacri Patrimoni constitutionem fictitiam fuisse, ideoque nullam renunciandam esse. Quod nititur ostendere ex facto quo res sese habuerunt in tali negocio: nam vis et efficacia instrumenti, quo s. patrimonium constituitur, infirma- tae fuerunt per pactum, quod instrumentum ipsum praecessit, in scriptis redactum et subsignatum ab eisdem testibus. Tres dies tantum ante s. Ordinationem constitutum fuit sacrum pa- trimonium : ita ut inter Missarum solemnia praescriptae publi- cationes fieri nequiverint, neque certum fuit an libera et se- cura esset vis pecuniae pro patrimonio constituta. Neque hy- potheca super fundis Casadei inscripta fuit, neque aliud factum est ut fraudes, si adfuissent, in propatulo mitterentur. Si porro haec omnia insimul ponderentur cum facto Clerici, qui nonnisi post fatum constituentis, fructus repetere curavit a die constituti patrimonii, simulque attendatur quod in inven- tario haereditatis Casadei de anno 1862 nullum inscriptum fue- rit creditum favore Clerici C, uti refert Praeturae Cancellarius, vehementissimae habentur coniecturae, quae omnino suadent [ Pobierz całość w formacie PDF ] |
Podobne
|