,
ASS 35 [1902-3] - ocrASS 35 [1902-3] - ocr, ACTA APOSTOLICAE SEDIS 1865-1958
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
ACTA SANCTAE SEDIS IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA STUDIO ET CURA VICTORII PIAZZESI IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS SEU Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones., sive Responsa, et alia huiusmodi ; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum, qui in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea sedulo adlaborant. ROMAE EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE 1902-1903. Reprinted with the permission of Libreria Editrice Vaticana JOHNSON REPRINT CORPORATION JOHNSON REPRINT COMPANY LTD. Ili Fifth Avenue, New York, N.Y. 10003 Berkeley Square House, London, W1X6BA First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America 3 EX S. CONGREGATIONE CONCILII LUCANA EXEMPTIONIS SEMINARII Lie 24 Ianuarii et 19 Iulii 1902, Sess. 23 cap. I De Ref. C OMPENDIUM FACTI. I II civitate Lucana Ecclesia paro- chialis et regularis a S. Michaele in foro nuncupata in Ec- clesiam Collegiatam secularem erecta fuit a Leone X Pon- tifice maximo a. 1518, attributo exemptionis privilegio his verbis: « Et quod Ecclesia S. Michaelis et eius bona quae- cumque nec non Decanus, Canonici, Cappellani, Clerici et personae quaecumque eiusdem Ecclesiae S. Michaelis tam in beneficialibus, spiritualibus, criminalibus, civilibus, vel quasi, et mixtis, quam aliis quibuscumque causis etiam ratione •delicti... a loci Ordinario et aliis quibuscumque tam ordi- naria quam delegata et mixta auctoritate fungentibus iudi- cibus et personis penitus et omnino exempta et exempti... et deinde Decanus Sedi praedictae dumtaxat, Canonici vero Cappellani et Clerici et personae praedictae eorumque fa- miliares Decano et Sedi praedictae dumtaxat subiecti quoad omnia existant ». Eiusmodi exemptionem iterum iterumque confirmavit Leo X et Pontifices Eius successores , nempe Paulus III die 12 Nov. 1535 et Pius IV die 6 Ian. 1559. At harum Constitutionum in actis non extat nisi textus quem supra attuli e Bulla Leonis X ; quemque affert Decanus sibi vin- dicans omnimodam exemptionem nedum a iurisdictione fori externi, sed etiam a fori interni iurisdictione seu a parocho locali. Collegiatae ita constitutae Sixtus V a. 1588 adiiciebat Seminarium, inde a S. Michaele, etiam hodie, nuncupatum, pro instituendis clericis qui servitio addicerentur eiusdem 4 EX S. C. CONCILII Ecclesiae. Aliquid vero singulare, iam a sua institutione,. habuit hoc Seminarium quod suis aedibus instructum fuit ubi tamen alumni non agebant vitam communem, sed inibi dumtaxat constituta erant gymnasia, academiae et orato- rium quae statis horis frequentabat clerici alumni. Hi vera pro victu et habitatione morabantur seorsim apud privatos cives. Quum hoc vitae genus parum responderet, nostra prae- sertim aetate, moribus Clericorum instituendis; a. 1873 Seminarii Moderator, domi apud se, non in Seminario, re- tinere coepit duodecim alumnos. Res successit, quamobrem in dies auctus est numerus clericorum qui cum Moderatore vitam agebant communem. Praeterea quo alumni commodius accederent ad Seminarii aedes, prope Ecclesiam Collegiatam S. Michaelis sitas, Moderator Fanucci a paroecia S. Fre- diani in qua hactenus moratus fuerat convictus clericorum, se una cum clericis transtulit in paroeciam S. Michaelis a. 1881. Denique hodiernus Decanus a. 1898 veterem Seminarii sedem dereliquit, atque in Palatio, quondam Manzi, valde' amplo, comprehenso in limitibus paroeciae S. Mariae Fo- risportam, constituit tum gymnasia, Oratorium, lycea Semi- narii, tum communem Clericorum habitationem certa et per- petua ordinatione tunc primo constitutam. Inde orta est hodierna controversia. Nam parochus ad S. Mariae Forisportam ratus est sibi in alumnos omnesque incolas Seminarii competere, munia exercere parochialia prouti facere adortus est occasione benedictionis domorum in Sabato Sancto a. 1899. Ast contradixit Decanus asse- rens, Seminarii immunitatem a parocho loci, quia cum hac immunitate expresse donata fuerit Ecclesia Collegiata, hoc iure fruitur etiam Seminarium, quippe accessorium sequitur principale; et Leo XII cum Seminarium in pristinum re- stituit, initio saeculi XIX eversum, ob communem rerum publicarum sub versionem, inquam, Leo XII in suis litteris postquam innuerit iam pridem, Seminarium moderari Deca- LUCANA 5 num, adhibito canonicorum et opera et consilio, subiungit: « Quoniam in praesentia ullam ipsi Seminario (canonici) opem ferre nequeunt, voluntati nostrae profecto acquiescunt, dum rei christianae, literariae, et domesticae illius Semi- narii supremam unam eorum Collegii dignitatem nempe De- canum praeficere statuimus et volumus ut ibidem ordinarii iurisdictione fruatur ». Quanta vero sit haec immunitas desumit Decanus ex bulla fundationis Leonis X statuentis : « Quod Ecclesia S. Mi- chaelis et eius bona quaecumque... a loci Ordinario et aliis quibuscumque tam ordinaria, quam delegata et mixta aucto- ritate fungentibus... penitus et omnino exempta est». Inde enim infert Decanus, alienum esse a quacumque constitu- tione, Seminarium exemptum ab Ordinario loci, seu ab Epi- scopo eiusque delegatis nec non, in genere, a delegatis .S. Se- dis, esse obnoxium parocho loci. Nam hac ratione Semina- rium subderetur Ordinario loci, cui subditur parochus ; quippe nihil praestare valet parochus quod aeque Ordinarius prae- stare non valeat. Ad rem De Prosperis - De loco exempto - ad Decisio- nem 24 n. 31 referens duas decisiones Rotae Rom., alte- ram diei 29 Decemb. 1596 et alteram 1 Iunii 1708 ita com- mentatur : « Nulla persona vel dignitas valeat exercere or- dinariam iurisdictionem super illo loco , super illa persona •quae sub tegmine B. Petri et S. Sedis custoditur ». Item : « Exemptus aequiparatur non subditis ». Ricci Decis. Cu- riae Archiep. Neap. p. I. Dec. 16S n. 12: « Locus exemptus et locus extra dioecesim iudicantur a pari ». Rota Horn, dec. 107 n. 3. Non secus, advertit Decanus, regulares exempti sunt a potestate Ordinarii loci et per consequens, a parochis lo- corum . Ad diluendam vero difficultatem a parocho motam ex eo quod usque parochi exercuerunt iurisdictionem in alu- mnos clericos dum seorsim morabantur aut dum vitam age- bant communem in paroecia S. Frediani aut in «paroecia [ Pobierz całość w formacie PDF ] |
Podobne
|